1Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt, rerum: 2sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis: 3visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile, 4ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.
5Fuit in diebus Herodis, regis Judaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. 6Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. 7Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. 8Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum, 9secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini: 10et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. 11Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi. 12Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. 13Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem: 14et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt: 15erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae: 16et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum: 17et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. 18Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. 19Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et haec tibi evangelizare. 20Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo. 21Et erat plebs exspectans Zachariam: et mirabantur quod tardaret ipse in templo. 22Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus. 23Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam: 24post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens: 25Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.
26In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, 27ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen virginis Maria. 28Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. 29Quae cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. 30Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum. 31Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum: 32hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus: et regnabit in domo Jacob in aeternum, 33et regni ejus non erit finis. 34Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? 35Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. 36Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quae vocatur sterilis: 37quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. 38Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.
39Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda: 40et intravit in domum Zachariae, et salutavit Elisabeth. 41Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus: et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth: 42et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. 43Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? 44Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. 45Et beata, quae credidisti, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt tibi a Domino. 46Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum: 47et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. 48Quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, 49quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus, 50et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. 51Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui. 52Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. 53Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes. 54Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae suae: 55sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in saecula. 56Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
57Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. 58Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. 59Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. 60Et respondens mater ejus, dixit: Nequaquam, sed vocabitur Joannes. 61Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine. 62Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum. 63Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi. 64Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum. 65Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Judaeae divulgabantur omnia verba haec: 66et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo.
67Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto: et prophetavit, dicens: 68Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae: 69et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, 70sicut locutum est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum ejus: 71salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos: 72ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti: 73jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis 74ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi 75in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris. 76Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus, 77ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum 78per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto: 79illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. 80Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu: et erat in desertis usque in diem ostensionis suae ad Israel.
1Factum est autem, in diźbus illīs exiit źdīctum ā Caesare Augustō, ut dźscrīberźtur ūniversus orbis. 2Haec dźscriptiō prīma facta est praeside S’riae Quirīnō. 3Et ībant omnźs, ut profitźrentur, singulī in suam cīvitātem. 4Ascendit autem et Ioseph ā Galīlaea dź cīvitāte Nazareth in Iūdaeam in cīvitātem David, quae vocātur Bethlehem, eō quod esset dź domō et familiā David, 5ut profitźrźtur cum Mariā dźsponsātā sibi, uxōre praegnante. 6Factum est autem, cum essent ibi, implźtī sunt diźs, ut pareret, 7et peperit fīlium suum prīmōgenitum; et pannīs eum involvit et rźclīnāvit eum in praesepiō, quia nōn erat eīs locus in dźversōriō.
8Et pastōrźs erant in regiōne eādem vigilantźs et custōdientźs vigiliās noctis sūprā gregem suum. 9Et angelus Dominī stetit iuxtā illōs, et clāritās Dominī circumfulsit illōs, et timuźrunt timōre magnō. 10Et dīxit illīs angelus: Nōlīte timźre; ecce enim źvangelīzō vōbis gaudium magnum, quod erit omnī pōpulō, 11quia nātus est vōbis hōdiź Salvātor, quī est Christus Dominus, in cīvitāte David. 12Et hoc vōbis sīgnum: inveniźtis infantem pannīs involūtum et positum in praesepiō. 13Et subitō facta est cum angelō multitūdo mīlitiae caelestis laudantium Deum et dīcentium: 14Glōria in altissimīs Deō, et super terram pax in hominibus bonae voluntātis. 15Et factum est, ut discessźrunt ab eīs angelī in caelum, pastōres loquebantur ad invicem: Transeāmus usque Bethlehem et videāmus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nōbis. 16Et vźnźrunt festinantźs et invźnźrunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepiō. 17Videntźs autem nōtum fecźrunt verbum, quod dictum erat illīs dź puerō hōc. 18Et omnes, quī audiźrunt, mīrātī sunt dź hīs, quae dicta erant ā pastōribus ad ipsōs. 19Maria autem conservābat omnia verba haec conferźns in corde suō. 20Et reversī sunt pastōrźs glorificantźs et laudantźs Deum in omnibus, quae audierant et vīderant, sicut dictum est ad illōs.
21et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur 22et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino 23sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur 24et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum
25et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo 26et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini 27et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo 28et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit 29nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace 30quia viderunt oculi mei salutare tuum 31quod parasti ante faciem omnium populorum 32lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel 33et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo 34et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur 35et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes 36et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua 37et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die 38et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem
39et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth 40puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo
41et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae 42et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi 43consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius 44existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos 45et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum 46et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem 47stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius 48et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te 49et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse 50et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos 51et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo 52et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines.
1 anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris procurante Pontio Pilato Iudaeam tetrarcha autem Galilaeae Herode Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis et Lysania Abilinae tetrarcha 2 sub principibus sacerdotum Anna et Caiapha factum est verbum Dei super Iohannem Zacchariae filium in deserto 3 et venit in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum 4 sicut scriptum est in libro sermonum Esaiae prophetae vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius 5 omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas 6 et videbit omnis caro salutare Dei 7 dicebat ergo ad turbas quae exiebant ut baptizarentur ab ipso genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira 8 facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae 9 iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur 10et interrogabant eum turbae dicentes quid ergo faciemus 11respondens autem dicebat illis qui habet duas tunicas det non habenti et qui habet escas similiter faciat 12venerunt autem et publicani ut baptizarentur et dixerunt ad illum magister quid faciemus 13at ille dixit ad eos nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis 14interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris 15existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Iohanne ne forte ipse esset Christus 16respondit Iohannes dicens omnibus ego quidem aqua baptizo vos venit autem fortior me cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni 17cuius ventilabrum in manu eius et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum paleas autem conburet igni inextinguibili 18multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum 19Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis quae fecit Herodes 20adiecit et hoc supra omnia et inclusit Iohannem in carcere
21factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Iesu baptizato et orante apertum est caelum 22et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi
23et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph qui fuit Heli 24qui fuit Matthat qui fuit Levi qui fuit Melchi qui fuit Iannae qui fuit Ioseph 25qui fuit Matthathiae qui fuit Amos qui fuit Naum qui fuit Esli qui fuit Naggae 26qui fuit Maath qui fuit Matthathiae qui fuit Semei qui fuit Iosech qui fuit Ioda 27qui fuit Iohanna qui fuit Resa qui fuit Zorobabel qui fuit Salathihel qui fuit Neri 28qui fuit Melchi qui fuit Addi qui fuit Cosam qui fuit Helmadam qui fuit Her 29qui fuit Iesu qui fuit Eliezer qui fuit Iorim qui fuit Matthat qui fuit Levi 30qui fuit Symeon qui fuit Iuda qui fuit Ioseph qui fuit Iona qui fuit Eliachim 31qui fuit Melea qui fuit Menna qui fuit Matthata qui fuit Nathan qui fuit David 32qui fuit Iesse qui fuit Obed qui fuit Booz qui fuit Salmon qui fuit Naasson 33qui fuit Aminadab qui fuit Aram qui fuit Esrom qui fuit Phares qui fuit Iudae 34qui fuit Iacob qui fuit Isaac qui fuit Abraham qui fuit Thare qui fuit Nachor 35qui fuit Seruch qui fuit Ragau qui fuit Phalec qui fuit Eber qui fuit Sale 36qui fuit Cainan qui fuit Arfaxat qui fuit Sem qui fuit Noe qui fuit Lamech 37qui fuit Mathusalae qui fuit Enoch qui fuit Iared qui fuit Malelehel qui fuit Cainan 38qui fuit Enos qui fuit Seth qui fuit Adam qui fuit Dei
1 Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in desertum 2 diebus quadraginta et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis et consummatis illis esuriit 3 dixit autem illi diabolus si Filius Dei es dic lapidi huic ut panis fiat 4 et respondit ad illum Iesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo Dei 5 et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis 6 et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illa 7 tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia 8 et respondens Iesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies 9 et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi si Filius Dei es mitte te hinc deorsum 10scriptum est enim quod angelis suis mandabit de te ut conservent te 11et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum 12et respondens Iesus ait illi dictum est non temptabis Dominum Deum tuum 13et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
14et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illo 15et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus.
16et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere 17et traditus est illi liber prophetae Esaiae et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat 18Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me 19praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere confractos in remissionem praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis 20et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum 21coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris 22et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est Ioseph 23et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua 24ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua 25in veritate dico vobis multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terra 26et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem viduam 27et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus 28et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes 29et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat aedificata ut praecipitarent eum 30ipse autem transiens per medium illorum ibat
31et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae ibique docebat illos sabbatis 32et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat sermo ipsius.
33et in synagoga erat homo habens daemonium inmundum et exclamavit voce magna 34dicens sine quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei 35et increpavit illi Iesus dicens obmutesce et exi ab illo et cum proiecisset illum daemonium in medium exiit ab illo nihilque illum nocuit 36et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt 37et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.
38surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro ea 39et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis.
40cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum at ille singulis manus inponens curabat eos 41exiebant autem etiam daemonia a multis clamantia et dicentia quia tu es Filius Dei et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse Christum.
42facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis 43quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum 44et erat praedicans in synagogis Galilaeae.