Gallia est omnis dīvīsa in partźs trźs, quārum ūnam incolunt Belgae, aliam
Aquītānī, tertiam quī ipsōrum linguā Celtae, nostrā Gallī appellantur. Hī
omnźs linguā, īnstitutīs, lźgibus inter sź differunt. Gallōs ab Aquītānīs
Garumna flūmen, ā Belgīs Matrona et Sźquana dīvidit.
05 Hōrum omnium fortissimī sunt Belgae, proptereā quod ā cultū atque
hūmānitāte Prōvinciae longissimź absunt minimźque saepe mercātōrźs ad
eōs commeant atque ea, quae ad effźminandōs animōs pertinent, important
proximīque sunt Germānīs, quī trāns Rhźnum incolunt, quibuscum continenter
bellum gerunt. Quā dź causā Helvźtiī quoque reliquōs Gallōs virtūte
10 praecźdunt, quod ferź cotīdiānīs proeliīs cum Germānīs contendunt, cum
aut suīs finibus eōs prohibent aut ipsī in eōrum fīnibus bellum gerunt.
Apud Helvźtiōs longź nōbilissimus fuit et dītissimus Orgetorīx. Is, M.
Messālā et M. Pīsōne cōnsulibus, rźgnī cupiditāte inductus coniūratiōnem
nōbilitātis fźcit, et cīvitātī persuāsit, ut dź fīnibus suīs cum omnibus cōpiīs
exīrent.
05 Id facilius eīs persuāsit, quod undique locī natūrā Helvźtiī continentur:
ūnā ex parte flūmine Rhźnō lātissimō atque altissimō, quī agrum Helvźtium
ā Germānīs dividit; alterā ex parte monte Iūrā altissimō, quī est inter
Sźquanōs et Helvźtiōs; tertiā, lacū Lemannō et flūmine Rhodanō, quī
Prōvinciam nostram ab Helvźtiīs dīvidit. Hīs rźbus fīźbat ut et minus lātź
10 vagārentur et minus facile fīnitimīs bellum īnferre possent; quā ex parte
hominźs bellandī cupidī magnō dolōre adficiźbantur. Prō multitūdine autem
hominum et prō glōriā bellī atque fortitūdinis angustōs sź fīnźs habźre
arbitrābantur, quī in longitūdinem mīlia passuum CCXL, in lātitūdinem
CLXXX patźbant.
Post eius mortem nihilō minus Helvźtiī id, quod cōnstituerant, facere
cōnantur, ut ź fīnibus suīs exeant. Ubi iam sź ad eam rem parātōs esse
arbitrātī sunt, oppida sua omnia, numerō ad duodecim, vīcōs ad quadringentōs,
reliqua prīvāta aedificia incendunt. Frūmentum omne, praeter quod
05 sźcum portātūrī erant, combūrunt, ut domum reditiōnis spź sublātā parātiōrźs
ad omnia perīcula subeunda essent; trium mźnsum molita cibāria sibi
quemque domō efferre iubent. Persuādent Rauracīs et Tulingīs et Latobrīgīs
fīnitimīs utī, oppidīs suīs vīcīsque exūstīs, ūnā cum eīs proficīscantur. Boiōsque,
quī trāns Rhźnum incoluerant et in agrum Nōricum trānsierant Nōreiamque
10 oppugnārant, ad sź sociōs recipiunt.
Eōdem diź ab explōrātōribus certior factus hostźs sub monte cōnsźdisse
mīlia passuum ab ipsīus castrīs octō, mīsit explōrātorźs, quī cognōscerent
quālis esset nātūra montis et quālis in circuitū ascźnsus. Renūntiātum est
ascźnsum esse facilem. Dź tertiā vigiliā Titum Labiźnum lźgātum cum duābus
05 lźgiōnibus et eīs ducibus, quī iter cognōverant, summum iugum montis
ascendere iubet; quid suī cōnsilī sit, ostendit. Ipse dź quartā vigiliā eōdem
itinere, quō hostźs ierant, ad eōs contendit equitātumque omnem ante sź
mittit. P. Cōnsidius, quī reī mīlitāris peritissimus habźbātur et in exercitū
L. Sullae et posteā in M. Crassī fuerat, cum explōratoribus praemittitur.
Cum esset Caesar in citeriōre Galliā, ita utī suprā dźmōnstrāvimus, crźbrī
ad eum rūmōrźs adferźbantur litterīsque item Labiźnī certior fīźbat omnźs
Belgās (quam tertiam esse Galliae partem dīxerāmus) contrā populum
Rōmānum coniūrāre obsidźsque inter sź dare.
05 Coniūrandī hae erant causae: prīmum quod verźrentur nź, omnī pācātā
Galliā, ad eōs exercitus noster addūcerźtur; deinde, quod ab nōn nūllīs
Gallīs sollicitābantur. Ex hīs aliī, ut Germānōs diūtius in Galliā versārī
nōluerant, ita populī Rōmānī exercitum hiemāre atque inveterāscere in Galliā
molestź ferźbant; aliī mobilitāte et levitāte animī novīs imperiīs studźbant.
10 Ab nōn nūllīs etiam sollicitābantur, quod in Galliā ā potentiōribus atque
eīs, quī ad condūcendōs hominźs facultātźs habźbant, vulgō rźgna occupābantur,
quī minus facile eam rem imperiō nostrō cōnsequī poterant.