Increase text size Decrease text size Increase line spacing Decrease line spacing Single spacing bold bold

CAESAR
DE BELLO GALLICO
II

1. THE BELGIANS FORM A CONSPIRACY

     Cum esset Caesar in citeriōre Galliā, ita utī suprā dźmōnstrāvimus, crźbrī
     ad eum rūmōrźs adferźbantur litterīsque item Labiźnī certior fīźbat omnźs
     Belgās (quam tertiam esse Galliae partem dīxerāmus) contrā populum
     Rōmānum coniūrāre obsidźsque inter dare.

05  Coniūrandī hae erant causae: prīmum quod verźrentur , omnī pācātā
     Galliā, ad eōs exercitus noster addūcerźtur; deinde, quod ab nōn nūllīs
     Gallīs sollicitābantur. Ex hīs aliī, ut Germānōs diūtius in Galliā versārī
     nōluerant, ita populī Rōmānī exercitum hiemāre atque inveterāscere in Galliā
     molestź ferźbant; aliī mobilitāte et levitāte animī novīs imperiīs studźbant.
10 Ab nōn nūllīs etiam sollicitābantur, quod in Galliā ā potentiōribus atque
     eīs, quī ad condūcendōs hominźs facultātźs habźbant, vulgō rźgna occupābantur,-
     quī minus facile eam rem imperiō nostrō cōnsequī poterant.

2. CAESAR MARCHES TOWARDS BELGIUM

     Hīs nūntiīs litterīsque commōtus, Caesar duās legiōnźs in citeriōre Galliā
     novās cōnscrīpsit et, initā aestāte, Q. Pedium lźgātum mīsit, quī in ulteriōrem
     Galliam eās dźdūceret. Ipse, cum prīmum pābulī cōpia esse inciperet, ad
     exercitum vźnit. Dat negōtium Senonibus reliquīsque Gallīs, quī fīnitimī
05  Belgīs erant, utī ea, quae apud eōs gerantur, cognōscant sźque hīs rźbus
     certiōrem faciant.

      cōnstanter omnźs nūntiāvźrunt manūs cōgī, exercitum in ūnum locum
     condūcī. Tum vźrō exīstimāvit dźbźre ad eōs statim proficīscī.
     frūmentāriā comparātā, castra movet diźbusque circiter quīndecim ad fīnźs
10 Belgārum pervenit.

3. THE REMI DECLARE THEIR FRIENDSHIP

      cum imprōvīsō celeriusque omnī opīniōne vźnisset, Rźmī, quī proximī
     Galliae ex Belgīs sunt, ad eum lźgātōs Iccium et Andecumborium, prīmōs
     cīvitātis, mīsźrunt, quī dīcerent:

      in fidem atque potestātem populī Rōmānī suaque omnia permittere;
05  neque cum reliquīs Belgīs cōnsźnsisse neque contrā populum Rōmānum
     coniūrāvisse, parātōsque esse et obsidźs dare et imperāta facere et eum in
     oppida recipere et frūmentō cźterīsque rźbus iuvāre.

     Reliquōs omnźs Belgās in armīs esse, Germānōsque quī cis Rhźnum
     incolerent sźsź cum hīs coniūnxisse. Tantum esse eōrum omnium furōrem,
10 ut Suessiōnźs quidem, frātrźs cōnsanguineōsque suōs (quī eōdem iūre et
     īsdem lźgibus ūterentur, ūnum imperium ūnumque magistrātum cum ipsīs
     habźrent), ab hāc coniūrātiōne dźterrźre possent.

4. THE ORIGINS OF THE BELIGIANS

     Cum ab hīs quaereret, quae cīvitātźs quantaeque in armīs essent et quid in
     bellō possent, sīc reperiźbat:

     Plźrōsque Belgōs esse ortōs ā Germānīs, atque Rhźnum antīquitus trād-
     uctōs propter locī fertilitātem ibi cōnsźdisse, Gallōsque, quī ea loca incol-
05  erent, expulisse. Eōs esse sōlōs quī patrum nostrōrum memoriā, omnī Galliā
     vexātā, Teutonōs Cimbrōsque intrā suōs fīnźs ingredī prohibźrent; quā ex
      fierī, utī eārum rźrum memoriā magnam sibi auctōritātem magnōsque
     spīritūs in mīlitārī sūmerent.

      eōrum numerō omnia comperisse Rźmī dicźbant, propterea quod,
10 propinquitātibus adfīnitātibusque coniūnctī, quantam quisque multitūdinem
     in commūnī Belgārum conciliō ad id bellum pollicitus esset, cognōscerent.
     Bellovacōs et virtūte et auctōritāte et hominum numerō plūrimum valźre;
     hōs posse cōnficere centum mīlia armātōrum, pollicitōs esse ex numerō
     sexāgintā mīlia, tōtiusque bellī imperium sibi postulāre.

15 Suessiōnźs suōs esse fīnitimos; eōs fīnźs lātissimōs ferācissimōsque agrōs
     possidźre. Apud eōs fuisse rźgem nostrā etiam memoriā Dīviciācum, tōtīus
     Galliae potentissimum, quī cum magnae partis hārum regiōnum, tum etiam
     Britanniae imperium obtinuisset; nunc esse rźgem Galbam; ad hunc propter
     iūstitiam prūdentiamque summam tōtīus bellī omnium voluntāte dźferrī;
20 eōs oppida habźre numerō XII, pollicźrī quīnquāgintā mīlia armātōrum;
     totidem pollicźrī Nerviōs, quī maximź ferī inter ipsōs habźrentur longissi-
     mźque abessent; quīndecim mīlia pollicźrī Atrebātźs, Ambiānōs decem mīlia,
     Morinōs XXV mīlia, Menapiōs VII mīlia, Caletōs X mīlia, Veliocassźs et
     Viromanduōs totidem , Aduatucōs XVIIII mīlia; Condrūsōs, Eburōnźs,
25 Caerōsōs, Paemānōs (quī ūnō nōmine Germānī appellantur), arbitrārī
     posse cōnficere ad XL mīlia.

5. CAESAR CAMPS NORTH OF THE AISNE RIVER

     Caesar, Rźmōs cohortātus, omnem senātum ad convenīre prīncipumque
     līberōs obsidźs ad addūcī iussit. Quae omnia ab hīs dīligenter ad diem
     facta sunt.

     Ipse Dīviciācum Aeduum magnopere cohortātus docet quantō opere
05  necesse sit manūs hostium distinźrī, cum tantā multitūdine ūno tempore
     cōnflīgendum sit. Id fierī posse, suās cōpiās Aeduī in fīnźs Bellovacōrum
     intrōduxerint et eōrum agrōs populārī coeperint. Hīs mandātīs eum ā dimittit.
     Postquam omnźs Belgārum cōpiās in ūnum locum coāctās ad venīre
     vīdit atque ab eīs quōs mīserat explōrātōribus et ab Rźmīs cognōvit eās
10 iam nōn longź abesse, exercitum flūmen Axonam, quod est in extrźmīs
     Rźmōrum fīnibus, tradūcere matūrāvit atque ibi castra posuit. Quae rźs et
     latus ūnum castrōrum rīpīs flūminis mūniźbat, et ea, quae post eum erant
     tūta ab hostibus reddźbat, et efficiźbat ut commeātūs ab Rźmīs reliquīsque
     cīvitātibus sine perīculō ad eum portārī possent.

15 In flūmine pōns erat. Ibi praesidium pōnit et in alterā parte flūminis
     Quīntum Titūrium Sabīnum lźgātum cum sex cohortibus relinquit; castra
     in altitūdinem pedum duodecim vāllō fossāque duodźvīgintī pedum mūnīrī
     iubet.

Top