Gallia est omnis dīvīsa in partźs trźs, quārum ūnam incolunt Belgae, aliam Aquītānī, tertiam quī ipsōrum linguā Celtae, nostrā Gallī appellantur. Hī omnźs linguā, īnstitutīs, lźgibus inter sź differunt. Gallōs ab Aquītānīs Garumna flūmen, ā Belgīs Matrona et Sźquana dīvidit. 5 Hōrum omnium fortissimī sunt Belgae, proptereā quod ā cultū atque hūmānitāte Prōvinciae longissimź absunt minimźque saepe mercātōrźs ad eōs commeant atque ea, quae ad effźminandōs animōs pertinent, important proximīque sunt Germānīs, quī trāns Rhźnum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Quā dź causā Helvźtiī quoque reliquōs Gallōs virtūte 10 praecźdunt, quod ferź cotīdiānīs proeliīs cum Germānīs contendunt, cum aut suīs finibus eōs prohibent aut ipsī in eōrum fīnibus bellum gerunt.
Ea rźs est Helvźtiīs per indicium źnuntiāta. Mōribus suīs Orgetorīgem ex vinculīs causam dīcere coźgźrunt; oportźbat eum damnātum igne cremārī.
Diź cōnstitūtā Orgetorīx ad iūdicium omnem suam famīliam, ad hominum mīlia decem, undique coźgit et omnźs clientźs obaerātōsque suōs, quōrum 5 magnum numerum habźbat, eōdem condūxit; per eōs, nź causam dīceret, sź źripuit. Cum cīvitās ob eam rem incitāta armīs iūs suum exsequī cōnārźtur, multitūdinemque hominum ex agrīs magistrātūs cōgerent, Orgetorīx mortuus est; Helvźtiī autem arbitrantur ipsum sź interfźcisse.
Post eius mortem nihilō minus Helvźtiī id, quod cōnstituerant, facere
cōnantur, ut ź fīnibus suīs exeant. Ubi iam sź ad eam rem parātōs esse
arbitrātī sunt, oppida sua omnia, numerō ad duodecim, vīcōs ad quadrin-
gentōs, reliqua prīvāta aedificia incendunt. Frūmentum omne, praeter quod
5 sźcum portātūrī erant, combūrunt, ut domum reditiōnis spź sublātā parātiōrźs
ad omnia perīcula subeunda essent; trium mźnsum molita cibāria sibi
quemque domō efferre iubent. Persuādent Rauracīs et Tulingīs et Latobrīgīs
fīnitimīs utī, oppidīs suīs vīcīsque exūstīs, ūnā cum eīs proficīscantur. Boiōsque,
quī trāns Rhźnum incoluerant et in agrum Nōricum trānsierant Nōreiamque
10 oppugnārant, ad sź sociōs recipiunt.
Pugnātum est ab utrīsque ācriter. Nostrī tamen, quod neque ōrdinźs servāre neque fīrmiter īnsistere neque signa subsequī poterant, atque alius aliā ex nāve, quibuscumque signīs occurrerat, sź adgregābat, magnopere perturbābantur; hostźs vźrō, nōtīs omnibus vadīs, ubi 5 ex lītore aliquōs singulārźs ex nāve źgredientźs cōnspexerant, incitātīs equīs, impedītōs adoriźbantur, plūrźs paucōs circumsistźbant, aliī ab latere apertō in ūniversōs tźla coniciźbant.
Quod cum animadvertisset Caesar, scaphās longārum nāvium, item speculātōria nāvigia mīlitibus complźrī iussit et, quōs labōrantźs cōnspexerat, 10 hīs subsidia submittźbat. Nostrī, simul in āridō cōnstitźrunt, suīs omnibus cōnsecūtīs, in hostźs impetum fźcźrunt atque eōs in fugam dedźrunt; neque longius prōsequī potuźrunt, quod equitźs cursum tenźre atque īnsulam capere nōn potuerant. Hoc ūnum ad prīstinam fortūnam Caesarī dźfuit.
Quibus rźbus perturbātīs nostrīs tempore oportūnissimō Caesar auxilium tulit: namque eius adventū hostźs cōnstitźrunt, nostrī sź ex timōre recźpźrunt. Quō factō, ad lacessendum hostem et committendum proelium aliźnum esse tempus arbitrātus suō sź locō 5 continuit et brevī tempore intermissō in castra legiōnźs redūxit.
Dum haec geruntur, nostrīs omnibus occupātīs, quī erant in agrīs reliquī discessźrunt. Secūtae sunt continuōs complūrźs diźs tempestātźs, quae et nostrōs in castrīs continźrent et hostem ā pugnā prohibźrent.
10 Interim barbarī nūntiōs in omnźs partźs dīmīsźrunt paucitātemque nostrōrum mīlitum suīs praedicāvźrunt et, quanta praedae faciendae atque in perpetuum suī līberandī facultās darźtur, sī Rōmānōs castrīs expulissent, dźmōnstrāvźrunt. Hīs rźbus celeriter magnā multitūdine peditātūs equitātūsque coāctā ad castra vźnźrunt.
Hāc in utramque partem disputātiōne habitā, cum ā Cottā prīmīsque ōrdinibus ācriter resisterźtur,
Vincite, inquit, sī ita vultis, Sabīnus, et id clāriōre vōce, ut magna pars mīlitum exaudīret: Neque is sum, inquit, quī gravissimź 5 ex vōbīs mortis perīculō terrear:
hī sapient; sī gravius quid acciderit, abs tź ratiōnem reposcent quī, sī per tź liceat, perendīnō diź cum proximīs hibernīs coniūnctī commūnem cum reliquīs bellī cāsum sustineant,nōn reiectī et relegātī longź ab cźterīs aut ferrō aut famź intereant.
Cōnsurgitur ex cōnsiliō; comprehendunt utrumque et ōrant, nź suā dissensiōne et pertināciā rem in summum perīculum dźdūcant: facilem esse rem, seu maneant, seu proficīscantur, sī modo ūnum omnźs sentiant ac probent; contrā in dissensiōne nūllam sź salūtem 5 perspicere. Rźs disputātiōne ad mediam noctem perdūcitur. Tandem dat Cotta permōtus manūs: superat sententia Sabīnī. Prōnūntiātur prīmā lūce itūrōs. Cōnsūmitur vigiliīs reliqua pars noctis, cum sua quisque mīles circumspiceret, quid sźcum portāre posset, quid ex īnstrumentō hibernōrum relinquere cōgerźtur. Prīmā lūce ex castrīs proficīscuntur 10 longissimō agmine maximīsque impedīmentīs.
At hostźs, posteā quam ex nocturnō fremitū vigiliīsque dź profectiōne eōrum sźnsźrunt, collocātīs īnsidiīs bipertītō in silvīs opportūnō atque occultō locō ā mīlibus passuum circiter duōbus Rōmānōrum adventum exspectābant, et, cum sź maior pars agminis in magnam convāllem 5 dźmīsisset, ex utrāque parte eius vāllis subitō sź ostendźrunt, novissimōsque premere et prīmōs prohibźre ascźnsū atque inīquissimō nostrīs locō proelium committere coepźrunt.